Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, (Evangelium secundum Lucam 18, 1)
Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo. (Evangelium secundum Lucam 18, 3)
Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor: (Evangelium secundum Lucam 18, 4)
Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit: (Evangelium secundum Lucam 18, 6)
Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? (Evangelium secundum Lucam 18, 7)
Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? (Evangelium secundum Lucam 18, 8)
Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam: (Evangelium secundum Lucam 18, 9)
Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus. (Evangelium secundum Lucam 18, 10)
Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus: (Evangelium secundum Lucam 18, 11)
Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. (Evangelium secundum Lucam 18, 13)
Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. (Evangelium secundum Lucam 18, 15)
Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 18, 16)