Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
Dixit illi Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. (Evangelium secundum Lucam 9, 58)
Ait autem ad alterum: Sequere me: ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. (Evangelium secundum Lucam 9, 59)
Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 9, 60)
Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. (Evangelium secundum Lucam 10, 1)
Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. (Evangelium secundum Lucam 10, 2)
Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. (Evangelium secundum Lucam 10, 3)
Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. (Evangelium secundum Lucam 10, 4)
et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. (Evangelium secundum Lucam 10, 6)
In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. (Evangelium secundum Lucam 10, 7)
In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite: (Evangelium secundum Lucam 10, 10)
Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent. (Evangelium secundum Lucam 10, 13)
Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me. (Evangelium secundum Lucam 10, 16)