Mosaico decorativo

Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut

  • Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 10, 12)

  • Comedetis autem in loco sancto: quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, sicut præceptum est mihi. (Liber Leviticus 10, 13)

  • Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et filiæ tuæ tecum: tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israël: (Liber Leviticus 10, 14)

  • eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos, lege perpetua, sicut præcepit Dominus. (Liber Leviticus 10, 15)

  • Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quæ Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini, (Liber Leviticus 10, 17)

  • præsertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere debueritis eam in Sanctuario, sicut præceptum est mihi? (Liber Leviticus 10, 18)

  • Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino: mihi autem accidit quod vides ; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in cæremoniis mente lugubri? (Liber Leviticus 10, 19)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: (Liber Leviticus 11, 1)

  • Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis. (Liber Leviticus 11, 4)

  • Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis, (Liber Leviticus 11, 10)

  • Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt. (Liber Leviticus 11, 12)

  • struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum: (Liber Leviticus 11, 16)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina