Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 12)
Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 13)
Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit: (Evangelium secundum Matthaeum 8, 16)
ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et ægrotationes nostras portavit. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 17)
Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 18)
Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 20)
Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 21)
Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 22)
Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus: (Evangelium secundum Matthaeum 8, 23)
et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 24)
Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 28)
Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 30)