Mosaico decorativo

Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut

  • Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege. (Prophetia Danielis 2, 2)

  • Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi. (Prophetia Danielis 2, 6)

  • Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini. (Prophetia Danielis 2, 9)

  • Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 12)

  • Et egressa sententia, sapientes interficiebantur: quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent. (Prophetia Danielis 2, 13)

  • Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi. (Prophetia Danielis 2, 16)

  • ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 18)

  • et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum: quia sapientia et fortitudo ejus sunt. (Prophetia Danielis 2, 20)

  • Et ipse mutat tempora, et ætates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam. (Prophetia Danielis 2, 21)

  • Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est. (Prophetia Danielis 2, 22)

  • Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: Sapientes Babylonis ne perdas: introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo. (Prophetia Danielis 2, 24)

  • Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei: Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet. (Prophetia Danielis 2, 25)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina