Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper: et spiritum non habebant. (Prophetia Ezechielis 37, 8)
Et prophetavi sicut præceperat mihi: et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt: steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde. (Prophetia Ezechielis 37, 10)
et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis: et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 37, 14)
Cum autem dixerint ad te filii populi tui, loquentes: Nonne indicas nobis quid in his tibi velis? (Prophetia Ezechielis 37, 18)
Erunt autem ligna super quæ scripseris in manu tua in oculis eorum. (Prophetia Ezechielis 37, 20)
Et percutiam illis fœdus pacis: pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum. (Prophetia Ezechielis 37, 26)
Persæ, Æthiopes, et Libyes cum eis, omnes scutati et galeati. (Prophetia Ezechielis 38, 5)
Ascendens autem quasi tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram: tu et omnia agmina tua, et populi multi tecum. (Prophetia Ezechielis 38, 9)
ut diripias spolia, et invadas prædam ; ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant, et postea restituti, et super populum qui est congregatus ex gentibus, qui possidere cœpit et esse habitator umbilici terræ. (Prophetia Ezechielis 38, 12)
Saba, et Dedan, et negotiatores Tharsis, et omnes leones ejus, dicent tibi: Numquid ad sumenda spolia tu venis? ecce ad diripiendam prædam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, et auferas supellectilem atque substantiam, et diripias manubias infinitas. (Prophetia Ezechielis 38, 13)
Et ascendes super populum meum Israël quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus eris, et adducam te super terram meam: ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog ! (Prophetia Ezechielis 38, 16)
Hæc dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israël, qui prophetaverunt in diebus illorum temporum, ut adducerem te super eos. (Prophetia Ezechielis 38, 17)