Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
Stellæ autem dederunt lumen in custodiis suis, et lætatæ sunt: (Liber Baruch 3, 34)
Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum: omnes qui tenent eam pervenient ad vitam: qui autem dereliquerunt eam, in mortem. (Liber Baruch 4, 1)
Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Jerusalem. (Liber Baruch 4, 8)
Nutrivi enim illos cum jucunditate ; dimisi autem illos cum fletu et luctu. (Liber Baruch 4, 11)
Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt. (Liber Baruch 4, 13)
Ego autem, quid possum adjuvare vos? (Liber Baruch 4, 17)
Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis. (Liber Baruch 4, 20)
Ego enim speravi in æternum salutem vestram, et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro. (Liber Baruch 4, 22)
Emisi enim vos cum luctu et ploratu: reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et jucunditate in sempiternum. (Liber Baruch 4, 23)
Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno. (Liber Baruch 4, 24)
Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis: persecutus est enim te inimicus tuus: sed cito videbis perditionem ipsius, et super cervices ipsius ascendes. (Liber Baruch 4, 25)
Delicati mei ambulaverunt vias asperas: ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis. (Liber Baruch 4, 26)