Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat. (Liber Isaiae 59, 1)
Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate ; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. (Liber Isaiae 59, 3)
Telæ eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis ; opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum. (Liber Isaiae 59, 6)
Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem ; cogitationes eorum cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum. (Liber Isaiae 59, 7)
Palpavimus sicut cæci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus: impegimus meridie quasi in tenebris ; in caliginosis quasi mortui. (Liber Isaiae 59, 10)
Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbæ meditantes gememus: exspectavimus judicium, et non est ; salutem, et elongata est a nobis. (Liber Isaiae 59, 11)
Peccare et mentiri contra Dominum, et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem ; concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii. (Liber Isaiae 59, 13)
Indutus est justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus ; indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli: (Liber Isaiae 59, 17)
sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis ; insulis vicem reddet. (Liber Isaiae 59, 18)
Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos ; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. (Liber Isaiae 60, 2)
Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas? (Liber Isaiae 60, 8)
Me enim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe ; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te. (Liber Isaiae 60, 9)