Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldæorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham. (Liber Isaiae 13, 19)
Sed requiescent ibi bestiæ, et replebuntur domus eorum draconibus, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi ; (Liber Isaiae 13, 21)
Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam ; adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob. (Liber Isaiae 14, 1)
Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura qua ante servisti, (Liber Isaiae 14, 3)
sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor ; quievit tributum? (Liber Isaiae 14, 4)
Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos ; nostri similis effectus es. (Liber Isaiae 14, 10)
tu autem projectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum. (Liber Isaiae 14, 19)
Juravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit ; et quomodo mente tractavi, (Liber Isaiae 14, 24)
sic eveniet: ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum ; et auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur. (Liber Isaiae 14, 25)
Ne læteris, Philisthæa omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui ; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem. (Liber Isaiae 14, 29)
Quoniam circuivit clamor terminum Moab ; usque ad Gallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus. (Liber Isaiae 15, 8)
Et erit: sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiæ Moab in transcensu Arnon. (Liber Isaiae 16, 2)