Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
A carnibus tuis abscinde illam, ne semper te abutatur. (Liber Ecclesiasticus 25, 36)
divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris. (Liber Ecclesiasticus 26, 4)
Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem. (Liber Ecclesiasticus 26, 10)
In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se. (Liber Ecclesiasticus 26, 13)
Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat. (Liber Ecclesiasticus 26, 15)
Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditæ animæ. (Liber Ecclesiasticus 26, 18)
Omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ. (Liber Ecclesiasticus 26, 20)
Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus. (Liber Ecclesiasticus 26, 21)
Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum: (Liber Ecclesiasticus 27, 2)
Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius. (Liber Ecclesiasticus 27, 5)
Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis. (Liber Ecclesiasticus 27, 7)
Homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur. (Liber Ecclesiasticus 27, 12)