Mosaico decorativo

Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut

  • reliquiis autem ejus operis ad præparationem escæ abutatur, (Liber Sapientiae 13, 12)

  • aut alicui ex animalibus illud comparet: perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius, et omnem maculam quæ in illo est perliniens ; (Liber Sapientiae 13, 14)

  • ne forte cadat, prospiciens illi: sciens quoniam non potest adjuvare se: imago enim est, et opus est illi adjutorium. (Liber Sapientiae 13, 16)

  • Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat. (Liber Sapientiae 13, 18)

  • Et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest ; et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu, petit ab eo qui in omnibus est inutilis. (Liber Sapientiae 13, 19)

  • Tua autem, Pater, providentia gubernat: quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam, (Liber Sapientiae 14, 3)

  • Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt. (Liber Sapientiae 14, 5)

  • per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud: quia ille quidem operatus est, illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est. (Liber Sapientiae 14, 8)

  • Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus ; (Liber Sapientiae 14, 9)

  • Et hos quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt, ut illum qui aberat, tamquam præsentem colerent sua sollicitudine. (Liber Sapientiae 14, 17)

  • Provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia. (Liber Sapientiae 14, 18)

  • Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit, elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret. (Liber Sapientiae 14, 19)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina