Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
Qui parcit virgæ odit filium suum ; qui autem diligit illum instanter erudit. (Liber Proverbiorum 13, 24)
Justus comedit et replet animam suam ; venter autem impiorum insaturabilis. (Liber Proverbiorum 13, 25)
In ore stulti virga superbiæ ; labia autem sapientium custodiunt eos. (Liber Proverbiorum 14, 3)
Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. (Liber Proverbiorum 14, 4)
Testis fidelis non mentitur ; profert autem mendacium dolosus testis. (Liber Proverbiorum 14, 5)
Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem. (Liber Proverbiorum 14, 12)
Innocens credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni ; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus. (Liber Proverbiorum 14, 15)
Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est. (Liber Proverbiorum 14, 17)
Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam. (Liber Proverbiorum 14, 18)
Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit. (Liber Proverbiorum 14, 21)
In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. (Liber Proverbiorum 14, 23)
Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis. (Liber Proverbiorum 14, 27)