Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter ; qui autem depravat vias suas manifestus erit. (Liber Proverbiorum 10, 9)
Sapientes abscondunt scientiam ; os autem stulti confusioni proximum est. (Liber Proverbiorum 10, 14)
Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum. (Liber Proverbiorum 10, 16)
Via vitæ custodienti disciplinam ; qui autem increpationes relinquit, errat. (Liber Proverbiorum 10, 17)
In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est. (Liber Proverbiorum 10, 19)
Argentum electum lingua justi ; cor autem impiorum pro nihilo. (Liber Proverbiorum 10, 20)
Labia justi erudiunt plurimos ; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur. (Liber Proverbiorum 10, 21)
Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia. (Liber Proverbiorum 10, 23)
Quasi tempestas transiens non erit impius ; justus autem quasi fundamentum sempiternum. (Liber Proverbiorum 10, 25)
Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum. (Liber Proverbiorum 10, 26)
Exspectatio justorum lætitia, spes autem impiorum peribit. (Liber Proverbiorum 10, 28)
Justus in æternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram. (Liber Proverbiorum 10, 30)