Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
Inclina ad me aurem tuam ; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias: (Liber Psalmorum 30, 3)
quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu ; et propter nomen tuum deduces me et enutries me. (Liber Psalmorum 30, 4)
Odisti observantes vanitates supervacue ; ego autem in Domino speravi. (Liber Psalmorum 30, 7)
Ego autem in te speravi, Domine ; dixi: Deus meus es tu ; (Liber Psalmorum 30, 15)
muta fiant labia dolosa, quæ loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione. (Liber Psalmorum 30, 19)
Ego autem dixi in excessu mentis meæ: Projectus sum a facie oculorum tuorum: ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te. (Liber Psalmorum 30, 23)
Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus. (Liber Psalmorum 31, 2)
Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. (Liber Psalmorum 31, 9)
Multa flagella peccatoris ; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. (Liber Psalmorum 31, 10)
Congregans sicut in utre aquas maris ; ponens in thesauris abyssos. (Liber Psalmorum 32, 7)
Timeat Dominum omnis terra ; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. (Liber Psalmorum 32, 8)
Dominus dissipat consilia gentium ; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. (Liber Psalmorum 32, 10)