Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis. (Liber Iob 36, 20)
Quis poterit scrutari vias ejus? aut quis potest ei dicere: Operatus es iniquitatem? (Liber Iob 36, 23)
In manibus abscondit lucem, et præcepit ei ut rursus adveniat. (Liber Iob 36, 32)
Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia ; (Liber Iob 37, 5)
qui præcipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suæ ; (Liber Iob 37, 6)
qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua. (Liber Iob 37, 7)
Numquid scis quando præceperit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus? (Liber Iob 37, 15)
Quis narrabit ei quæ loquor? etiam si locutus fuerit homo, devorabitur. (Liber Iob 37, 20)
Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit: (Liber Iob 38, 1)
Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi. (Liber Iob 38, 3)
Super quo bases illius solidatæ sunt? aut quis demisit lapidem angularem ejus, (Liber Iob 38, 6)
cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei? (Liber Iob 38, 7)