Mosaico decorativo

Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut

  • Dabit enim ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum. (Liber Iudith 16, 21)

  • Et factum est post hæc, omnis populus post victoriam venit in Jerusalem adorare Dominum: et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota, et repromissiones suas. (Liber Iudith 16, 22)

  • Erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum: et per tres menses gaudium hujus victoriæ celebratum est cum Judith. (Liber Iudith 16, 24)

  • Post dies autem illos, unusquisque rediit in domum suam: et Judith magna facta est in Bethulia, et præclarior erat universæ terræ Israël. (Liber Iudith 16, 25)

  • Erat enim virtuti castitas adjuncta, ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitæ suæ, ex quo defunctus est Manasses vir ejus. (Liber Iudith 16, 26)

  • Erat autem, diebus festis, procedens cum magna gloria. (Liber Iudith 16, 27)

  • Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimisit abram suam liberam: et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethulia. (Liber Iudith 16, 28)

  • In omni autem spatio vitæ ejus non fuit qui perturbaret Israël, et post mortem ejus annis multis. (Liber Iudith 16, 30)

  • Dies autem victoriæ hujus festivitatis ab Hebræis in numero sanctorum dierum accipitur, et colitur a Judæis ex illo tempore usque in præsentem diem. (Liber Iudith 16, 31)

  • ut ostenderet divitias gloriæ regni sui, ac magnitudinem atque jactantiam potentiæ suæ, multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus. (Liber Esther 1, 4)

  • Bibebant autem qui invitati erant aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et præcipuum ponebatur. (Liber Esther 1, 7)

  • Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, præponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet. (Liber Esther 1, 8)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina