Mosaico decorativo

Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut

  • Respondens Tobias, dixit patri suo : Pater, quam mercedem dabimus ei ? aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus ? (Liber Thobis 12, 2)

  • Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus quæ allata sunt, sibi assumere. (Liber Thobis 12, 4)

  • Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem : et rogare cœperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quæ attulerant acceptam habere. (Liber Thobis 12, 5)

  • Etenim sacramentum regis abscondere bonum est : opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. (Liber Thobis 12, 7)

  • Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animæ suæ. (Liber Thobis 12, 10)

  • Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te. (Liber Thobis 12, 13)

  • Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a dæmonio liberarem. (Liber Thobis 12, 14)

  • Videbar quidem vobiscum manducare et bibere : sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor. (Liber Thobis 12, 19)

  • Tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit : vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus. (Liber Thobis 12, 20)

  • Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit : Magnus es, Domine, in æternum, et in omnia sæcula regnum tuum : (Liber Thobis 13, 1)

  • quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens præter eum. (Liber Thobis 13, 4)

  • Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi : quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem. (Liber Thobis 13, 7)


"Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros." São Padre Pio de Pietrelcina