Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo : erant autem duo tantum in agro. (Liber I Regum 11, 29)
eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon : et non ambulaverit in viis meis, ut faceret justitiam coram me, et præcepta mea et judicia, sicut David pater ejus. (Liber I Regum 11, 33)
Auferam autem regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus : (Liber I Regum 11, 35)
filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi. (Liber I Regum 11, 36)
Te autem assumam, et regnabis super omnia quæ desiderat anima tua, erisque rex super Israël. (Liber I Regum 11, 37)
Si igitur audieris omnia quæ præcepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et præcepta mea, sicut fecit David servus meus : ero tecum, et ædificabo tibi domum fidelem, quomodo ædificavi David domum : et tradam tibi Israël : (Liber I Regum 11, 38)
Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quæ fecit, et sapientia ejus, ecce universa scripta sunt in libro verborum dierum Salomonis. (Liber I Regum 11, 41)
Dies autem quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israël, quadraginta anni sunt. (Liber I Regum 11, 42)
Venit autem Roboam in Sichem : illuc enim congregatus erat omnis Israël ad constituendum eum regem. (Liber I Regum 12, 1)
Miseruntque et vocaverunt eum : venit ergo Jeroboam, et omnis multitudo Israël, et locuti sunt ad Roboam, dicentes : (Liber I Regum 12, 3)
iniit consilium rex Roboam cum senioribus qui assistebant coram Salomone patre ejus cum adhuc viveret, et ait : Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic ? (Liber I Regum 12, 6)
Qui dixerunt ei : Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus. (Liber I Regum 12, 7)