Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
Dixitque Adonibezec: Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias: sicut feci, ita reddidit mihi Deus. Adduxeruntque eum in Jerusalem, et ibi mortuus est. (Liber Iudicum 1, 7)
Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Quæ cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleb: Quid habes? (Liber Iudicum 1, 14)
Filii autem Cinæi cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum filiis Juda, in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo. (Liber Iudicum 1, 16)
Abiit autem Judas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simul Chananæum qui habitabat in Sephaath, et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis, Horma, id est, anathema. (Liber Iudicum 1, 17)
Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres filios Enac. (Liber Iudicum 1, 20)
Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non deleverunt filii Benjamin: habitavitque Jebusæus cum filiis Benjamin in Jerusalem, usque in præsentem diem. (Liber Iudicum 1, 21)
Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii: hominem autem illum, et omnem cognationem ejus, dimiserunt. (Liber Iudicum 1, 25)
Postquam autem confortatus est Israël, fecit eos tributarios, et delere noluit. (Liber Iudicum 1, 28)
Zabulon non delevit habitatores Cetron, et Naalol: sed habitavit Chananæus in medio ejus, factusque est ei tributarius. (Liber Iudicum 1, 30)
Nephthali quoque non delevit habitatores Bethsames, et Bethanath: et habitavit inter Chananæum habitatorem terræ, fueruntque ei Bethsamitæ et Bethanitæ tributarii. (Liber Iudicum 1, 33)
Arctavitque Amorrhæus filios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent: (Liber Iudicum 1, 34)
habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo, in Ajalon et Salebim. Et aggravata est manus domus Joseph, factusque est ei tributarius. (Liber Iudicum 1, 35)