Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus. (Liber Genesis 26, 12)
omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo: (Liber Genesis 26, 15)
in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde. (Liber Genesis 26, 16)
Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Geraræ, habitaretque ibi, (Liber Genesis 26, 17)
rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim: appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat. (Liber Genesis 26, 18)
Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam. (Liber Genesis 26, 20)
Foderunt autem et alium: et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias. (Liber Genesis 26, 21)
Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram. (Liber Genesis 26, 22)
Ascendit autem ex illo loco in Bersabee, (Liber Genesis 26, 23)
Itaque ædificavit ibi altare: et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderent puteum. (Liber Genesis 26, 25)
locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis? (Liber Genesis 26, 27)
ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet: sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini. (Liber Genesis 26, 29)
