Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
Cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut juravit patribus tuis, et dederit tibi cunctam terram, quam eis pollicitus est (Liber Deuteronomii 19, 8)
(si tamen custodieris mandata ejus, et feceris, quæ hodie præcipio tibi, ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus omni tempore), addes tibi tres alias civitates, et supradictarum trium urbium numerum duplicabis: (Liber Deuteronomii 19, 9)
ut non effundatur sanguis innoxius in medio terræ, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam, ne sis sanguinis reus. (Liber Deuteronomii 19, 10)
Si quis autem, odio habens proximum suum, insidiatus fuerit vitæ ejus, surgensque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de supradictis urbibus, (Liber Deuteronomii 19, 11)
Non misereberis ejus, et auferes innoxium sanguinem de Israël, ut bene sit tibi. (Liber Deuteronomii 19, 13)
Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati, et facinoris fuerit: sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. (Liber Deuteronomii 19, 15)
Cumque diligentissime perscrutantes, invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, (Liber Deuteronomii 19, 18)
reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui: (Liber Deuteronomii 19, 19)
ut audientes ceteri timorem habeant, et nequaquam talia audeant facere. (Liber Deuteronomii 19, 20)
Appropinquante autem jam prælio, stabit sacerdos ante aciem, et sic loquetur ad populum: (Liber Deuteronomii 20, 2)
quia Dominus Deus vester in medio vestri est, et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo. (Liber Deuteronomii 20, 4)
His dictis addent reliqua, et loquentur ad populum: Quis est homo formidolosus, et corde pavido? vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est. (Liber Deuteronomii 20, 8)