Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter. (Liber Genesis 22, 8)
Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum. (Liber Genesis 22, 10)
Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens: (Liber Genesis 22, 15)
benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, (Liber Genesis 22, 17)
Vixit autem Sara centum viginti septem annis. (Liber Genesis 23, 1)
Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan: venitque Abraham ut plangeret et fleret eam. (Liber Genesis 23, 2)
Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens: (Liber Genesis 23, 3)
Advena sum et peregrinus apud vos: date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum. (Liber Genesis 23, 4)
dixitque ad eos: Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor: (Liber Genesis 23, 8)
ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui: pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri. (Liber Genesis 23, 9)
Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens: (Liber Genesis 23, 10)
Et locutus est ad Ephron circumstante plebe: Quæso ut audias me: dabo pecuniam pro agro: suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo. (Liber Genesis 23, 13)
