Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus: (Liber Numeri 18, 27)
Dicesque ad eos: Si præclara et meliora quæque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias: (Liber Numeri 18, 30)
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: (Liber Numeri 19, 1)
Ista est religio victimæ, quam constituit Dominus. Præcipe filiis Israël, ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum: (Liber Numeri 19, 2)
Colliget autem vir mundus cineres vaccæ, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam, et in aquam aspersionis: quia pro peccato vacca combusta est. (Liber Numeri 19, 9)
Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo: omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quæ ibi sunt, polluta erunt septem diebus. (Liber Numeri 19, 14)
Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulchrum, immundus erit septem diebus. (Liber Numeri 19, 16)
in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos: (Liber Numeri 19, 18)
et versi in seditionem, dixerunt: Utinam periissemus inter fratres nostros coram Domino. (Liber Numeri 20, 3)
Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra jumenta moriamur? (Liber Numeri 20, 4)
Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum fœderis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt: Domine Deus, audi clamorem hujus populi, et aperi eis thesaurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos. (Liber Numeri 20, 6)
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Numeri 20, 7)