Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem: (Epistula ad Hebraeos 6, 11)
ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones. (Epistula ad Hebraeos 6, 12)
ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, (Epistula ad Hebraeos 6, 18)
quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, (Epistula ad Hebraeos 6, 19)
cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiæ: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis, (Epistula ad Hebraeos 7, 2)
sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. (Epistula ad Hebraeos 7, 3)
Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha. (Epistula ad Hebraeos 7, 4)
Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit. (Epistula ad Hebraeos 7, 6)
Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. (Epistula ad Hebraeos 7, 7)
Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit. (Epistula ad Hebraeos 7, 8)
Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est: (Epistula ad Hebraeos 7, 9)
Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat. (Epistula ad Hebraeos 7, 12)
