Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 3)
Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 4)
Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 5)
Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 6)
Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 9)
Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 12)
Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 13)
Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur: (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 14)
et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 15)
Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 16)
Salutatio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola, ita scribo. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 17)
Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, (Epistula I ad Timotheum 1, 3)
