Znaleziono 12906 Wyniki dla: Ut
Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas. (Epistula ad Colossenses 4, 14)
Salutate fratres, qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclesiam. (Epistula ad Colossenses 4, 15)
Et cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur: et eam, quæ Laodicensium est, vos legatis. (Epistula ad Colossenses 4, 16)
Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas. (Epistula ad Colossenses 4, 17)
Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen. (Epistula ad Colossenses 4, 18)
quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 5)
ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia, et in Achaia. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 7)
A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia, et in Achaia, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profecta est ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 8)
sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 2)
sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium: ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 4)
Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiæ: Deus testis est: (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 5)
Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 7)
