Znaleziono 1087 Wyniki dla: Usque
Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebræ. (Liber Iob 26, 10)
Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. (Liber Iob 31, 12)
Pater mi, probetur Job usque ad finem: ne desinas ab homine iniquitatis: (Liber Iob 34, 36)
et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. (Liber Iob 38, 11)
Vixit autem Job post hæc centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem: et mortuus est senex, et plenus dierum. (Liber Iob 42, 16)
In finem. Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis ; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. (Liber Psalmorum 13, 1)
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est ; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt ; non est timor Dei ante oculos eorum. (Liber Psalmorum 13, 3)
Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum ; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei. (Liber Psalmorum 15, 7)
Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitæ ; adimplebis me lætitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem. (Liber Psalmorum 15, 10)
magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus usque in sæculum. (Liber Psalmorum 17, 51)
a summo cælo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus ; nec est qui se abscondat a calore ejus. (Liber Psalmorum 18, 7)
Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ ; et rege eos, et extolle illos usque in æternum. (Liber Psalmorum 27, 9)
