Znaleziono 1054 Wyniki dla: Uri
Quia inebriavi animam lassam, et omnem animam esurientem saturavi. (Liber Ieremiae 31, 25)
et nuntiavit eis Michæas omnia verba quæ audivit, legente Baruch ex volumine in auribus populi. (Liber Ieremiae 36, 13)
et dixerunt ad eum: Sede, et lege hæc in auribus nostris. Et legit Baruch in auribus eorum. (Liber Ieremiae 36, 15)
dixeruntque ad Jeremiam prophetam: Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur: (Liber Ieremiae 42, 2)
Vox ejus quasi æris sonabit: quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei quasi cædentes ligna. (Liber Ieremiae 46, 22)
pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris: et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul. (Liber Ieremiae 48, 7)
Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum: et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident. (Liber Ieremiae 48, 12)
Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes: (Liber Ieremiae 48, 31)
Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum: quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt. (Liber Ieremiae 48, 36)
Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt: et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis, (Liber Ieremiae 48, 41)
Quid gloriaris in vallibus? defluxit vallis tua, filia delicata, quæ confidebas in thesauris tuis, et dicebas: Quis veniet ad me? (Liber Ieremiae 49, 4)
Ecce quasi aquila ascendet, et avolabit, et expandet alas suas super Bosran: et erit cor fortium Idumææ in die illa quasi cor mulieris parturientis. (Liber Ieremiae 49, 22)