Mosaico decorativo

Znaleziono 25898 Wyniki dla: Um

  • Et dixit fratribus suis: Ego sum Joseph: adhuc pater meus vivit? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. (Liber Genesis 45, 3)

  • Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum. (Liber Genesis 45, 4)

  • Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum. (Liber Genesis 45, 5)

  • Biennium est enim quod cœpit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti. (Liber Genesis 45, 6)

  • Præmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis. (Liber Genesis 45, 7)

  • Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus ejus, ac principem in omni terra Ægypti. (Liber Genesis 45, 8)

  • Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei: Hæc mandat filius tuus Joseph: Deus fecit me dominum universæ terræ Ægypti: descende ad me, ne moreris, (Liber Genesis 45, 9)

  • et habitabis in terra Gessen: erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides: (Liber Genesis 45, 10)

  • En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos. (Liber Genesis 45, 12)

  • Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quæ vidistis in Ægypto: festinate, et adducite eum ad me. (Liber Genesis 45, 13)

  • Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit: illo quoque similiter flente super collum ejus. (Liber Genesis 45, 14)

  • Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quæ ausi sunt loqui ad eum. (Liber Genesis 45, 15)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina