Znaleziono 25898 Wyniki dla: Um
Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti. (Liber Numeri 2, 13)
Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta. (Liber Numeri 2, 15)
Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas: in secundo loco proficiscentur. (Liber Numeri 2, 16)
Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum: quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur. (Liber Numeri 2, 17)
Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud. (Liber Numeri 2, 18)
Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti. (Liber Numeri 2, 19)
Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. (Liber Numeri 2, 20)
Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti. (Liber Numeri 2, 21)
In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis. (Liber Numeri 2, 22)
Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti. (Liber Numeri 2, 23)
Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas: tertii proficiscentur. (Liber Numeri 2, 24)
Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan: quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. (Liber Numeri 2, 25)