Znaleziono 25898 Wyniki dla: Um
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen. (Epistulam ad Philemonem 1, 25)
novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula: (Epistula ad Hebraeos 1, 2)
qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: (Epistula ad Hebraeos 1, 3)
Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? (Epistula ad Hebraeos 1, 5)
Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. (Epistula ad Hebraeos 1, 6)
Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui. (Epistula ad Hebraeos 1, 8)
Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli. (Epistula ad Hebraeos 1, 10)
Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent: (Epistula ad Hebraeos 1, 11)
et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. (Epistula ad Hebraeos 1, 12)
Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? (Epistula ad Hebraeos 1, 13)
Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis? (Epistula ad Hebraeos 1, 14)
quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est, (Epistula ad Hebraeos 2, 3)