Znaleziono 25898 Wyniki dla: Um
Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. (Epistula ad Philippenses 1, 21)
Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius: (Epistula ad Philippenses 1, 23)
permanere autem in carne, necessarium propter vos. (Epistula ad Philippenses 1, 24)
Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei: (Epistula ad Philippenses 1, 25)
ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos. (Epistula ad Philippenses 1, 26)
Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii: (Epistula ad Philippenses 1, 27)
quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini: (Epistula ad Philippenses 1, 29)
Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis: (Epistula ad Philippenses 2, 1)
implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes, (Epistula ad Philippenses 2, 2)
nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, (Epistula ad Philippenses 2, 3)
non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum. (Epistula ad Philippenses 2, 4)
qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo: (Epistula ad Philippenses 2, 6)