Mosaico decorativo

Znaleziono 25898 Wyniki dla: Um

  • Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. (Epistula ad Galatas 4, 28)

  • Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc. (Epistula ad Galatas 4, 29)

  • Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ. (Epistula ad Galatas 4, 30)

  • Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit. (Epistula ad Galatas 4, 31)

  • State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. (Epistula ad Galatas 5, 1)

  • Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. (Epistula ad Galatas 5, 2)

  • Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ. (Epistula ad Galatas 5, 3)

  • Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur. (Epistula ad Galatas 5, 6)

  • Modicum fermentum totam massam corrumpit. (Epistula ad Galatas 5, 9)

  • Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. (Epistula ad Galatas 5, 10)

  • Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis. (Epistula ad Galatas 5, 11)

  • Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. (Epistula ad Galatas 5, 13)


"A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna". São Padre Pio de Pietrelcina