Mosaico decorativo

Znaleziono 25898 Wyniki dla: Um

  • Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. (Epistula ad Galatas 2, 2)

  • Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi: (Epistula ad Galatas 2, 3)

  • Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis (Epistula ad Galatas 2, 7)

  • (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes): (Epistula ad Galatas 2, 8)

  • et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem: (Epistula ad Galatas 2, 9)

  • tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. (Epistula ad Galatas 2, 10)

  • Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. (Epistula ad Galatas 2, 11)

  • Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant. (Epistula ad Galatas 2, 12)

  • Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus: Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice: quomodo gentes cogis judaizare? (Epistula ad Galatas 2, 14)

  • Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit. (Epistula ad Galatas 2, 17)

  • Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico: prævaricatorem me constituo. (Epistula ad Galatas 2, 18)

  • Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci. (Epistula ad Galatas 2, 19)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina