Znaleziono 25898 Wyniki dla: Um
Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. (Epistula II ad Corinthios 5, 11)
Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis: ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde. (Epistula II ad Corinthios 5, 12)
Sive enim mente excedimus Deo: sive sobrii sumus, vobis. (Epistula II ad Corinthios 5, 13)
Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. (Epistula II ad Corinthios 5, 16)
Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis, (Epistula II ad Corinthios 5, 18)
quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. (Epistula II ad Corinthios 5, 19)
Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. (Epistula II ad Corinthios 5, 21)
Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. (Epistula II ad Corinthios 6, 1)
Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum: (Epistula II ad Corinthios 6, 3)
Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est. (Epistula II ad Corinthios 6, 11)
Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras? (Epistula II ad Corinthios 6, 14)
quæ autem conventio Christi ad Belial? aut quæ pars fideli cum infideli? (Epistula II ad Corinthios 6, 15)