Znaleziono 25898 Wyniki dla: Um
Vobis enim dico gentibus: Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo, (Epistula ad Romanos 11, 13)
si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. (Epistula ad Romanos 11, 14)
Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quæ assumptio, nisi vita ex mortuis? (Epistula ad Romanos 11, 15)
Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es, (Epistula ad Romanos 11, 17)
Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time. (Epistula ad Romanos 11, 20)
Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos. (Epistula ad Romanos 11, 23)
Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ? (Epistula ad Romanos 11, 24)
Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret, (Epistula ad Romanos 11, 25)
et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob. (Epistula ad Romanos 11, 26)
Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum. (Epistula ad Romanos 11, 27)
Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres. (Epistula ad Romanos 11, 28)
Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum: (Epistula ad Romanos 11, 30)