Znaleziono 25898 Wyniki dla: Um
At ille præcipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quæ in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus: (Liber Leviticus 14, 36)
et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua, (Liber Leviticus 14, 37)
egredietur ostium domus, et statim claudet illam septem diebus. (Liber Leviticus 14, 38)
jubebit erui lapides in quibus lepra est, et projici eos extra civitatem in locum immundum: (Liber Leviticus 14, 40)
domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasuræ extra urbem in locum immundum, (Liber Leviticus 14, 41)
lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum. (Liber Leviticus 14, 42)
quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum. (Liber Leviticus 14, 45)
Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum: (Liber Leviticus 14, 46)
et in purificationem ejus sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum: (Liber Leviticus 14, 49)
tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum, et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies, (Liber Leviticus 14, 51)
Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et jure mundabitur. (Liber Leviticus 14, 53)
lepræ vestium et domorum, (Liber Leviticus 14, 55)