Znaleziono 25898 Wyniki dla: Um
Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini. (Liber Exodus 34, 29)
Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere. (Liber Exodus 34, 30)
venerunt ad eum etiam omnes filii Israël : quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai. (Liber Exodus 34, 32)
Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata. (Liber Exodus 34, 34)
Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri. (Liber Exodus 35, 1)
Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur. (Liber Exodus 35, 2)
Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens : (Liber Exodus 35, 4)
Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs, (Liber Exodus 35, 5)
hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, (Liber Exodus 35, 6)
pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim, (Liber Exodus 35, 7)
et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum, (Liber Exodus 35, 8)
lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis. (Liber Exodus 35, 9)