Znaleziono 25898 Wyniki dla: Um
Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum. (Liber Exodus 32, 28)
Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro. (Liber Exodus 32, 30)
Reversusque ad Dominum, ait : Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos : aut dimitte eis hanc noxam, (Liber Exodus 32, 31)
Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo : (Liber Exodus 32, 33)
tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi : angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum. (Liber Exodus 32, 34)
Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron. (Liber Exodus 32, 35)
et mittam præcursorem tui angelum, ut ejiciam Chananæum, et Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, (Liber Exodus 33, 2)
et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es : ne forte disperdam te in via. (Liber Exodus 33, 3)
Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit : et nullus ex more indutus est cultu suo. (Liber Exodus 33, 4)
Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere filiis Israël : Populus duræ cervicis es : semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi. (Liber Exodus 33, 5)
Deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb. (Liber Exodus 33, 6)
Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fœderis, extra castra. (Liber Exodus 33, 7)