Znaleziono 25898 Wyniki dla: Um
et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam : (Liber Exodus 26, 27)
qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum. (Liber Exodus 26, 28)
Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est. (Liber Exodus 26, 30)
Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum : (Liber Exodus 26, 31)
quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas. (Liber Exodus 26, 32)
Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur. (Liber Exodus 26, 33)
Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum, (Liber Exodus 26, 34)
mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano : mensa enim stabit in parte aquilonis. (Liber Exodus 26, 35)
Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii. (Liber Exodus 26, 36)
Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium : quarum erunt capita aurea, et bases æneæ. (Liber Exodus 26, 37)
Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine. (Liber Exodus 27, 1)
Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis. (Liber Exodus 27, 3)