Znaleziono 25898 Wyniki dla: Um
Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes. (Liber Exodus 22, 25)
Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei. (Liber Exodus 22, 26)
Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat : si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum. (Liber Exodus 22, 27)
Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere : primogenitum filiorum tuorum dabis mihi. (Liber Exodus 22, 29)
De bobus quoque, et ovibus similiter facies : septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi. (Liber Exodus 22, 30)
Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium. (Liber Exodus 23, 1)
Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies. (Liber Exodus 23, 2)
Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. (Liber Exodus 23, 4)
Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. (Liber Exodus 23, 5)
Non declinabis in judicium pauperis. (Liber Exodus 23, 6)
Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium. (Liber Exodus 23, 7)
Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum. (Liber Exodus 23, 8)