Znaleziono 1590 Wyniki dla: Tui
Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 22)
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 3)
Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 5)
Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare: et mortui sunt in aquis. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 32)
Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos, et pharisæi, jejunamus frequenter: discipuli autem tui non jejunant? (Evangelium secundum Matthaeum 9, 14)
Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: (Evangelium secundum Matthaeum 11, 5)
Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 2)
Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 37)
Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 47)
et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 2)
Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 2)
Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 9)
