Znaleziono 2474 Wyniki dla: Tor
scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. (Epistula Iacobi 5, 20)
conversationem vestram inter gentes habentes bonam: ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. (Epistula I Petri 2, 12)
sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum: (Epistula I Petri 2, 14)
Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum. (Epistula I Petri 2, 25)
Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus: (Epistula I Petri 3, 3)
In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles: (Epistula I Petri 3, 8)
Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis? (Epistula I Petri 3, 13)
Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum. (Epistula I Petri 4, 8)
Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei. (Epistula I Petri 4, 10)
Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. (Epistula I Petri 4, 15)
et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? (Epistula I Petri 4, 18)
Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis. (Epistula I Petri 4, 19)