Znaleziono 2474 Wyniki dla: Tor
Coph. Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum ; effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini: leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. (Lamentationes 2, 19)
Res. Judicasti, Domine, causam animæ meæ, redemptor vitæ meæ. (Lamentationes 3, 58)
Lamed. Non crediderunt reges terræ, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem. (Lamentationes 4, 12)
Mem. Propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum. (Lamentationes 4, 13)
Coph. Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis cæli ; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis. (Lamentationes 4, 19)
Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, negotiatores Merrhæ et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ: viam autem sapientiæ nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus. (Liber Baruch 3, 23)
Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum: omnes qui tenent eam pervenient ad vitam: qui autem dereliquerunt eam, in mortem. (Liber Baruch 4, 1)
Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt. (Liber Baruch 4, 13)
Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant: quoniam irritatores sunt. (Prophetia Ezechielis 2, 7)
Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me. (Prophetia Ezechielis 3, 17)
Et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris, quæ respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus: vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus: et ingressi sunt, et steterunt juxta altare æreum. (Prophetia Ezechielis 9, 2)
Et gloria Domini Israël assumpta est de cherub, quæ erat super eum ad limen domus: et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis: (Prophetia Ezechielis 9, 3)