Znaleziono 509 Wyniki dla: Tod
Et dixit Judith a longe custodibus murorum: Aperite portas, quoniam nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Israël. (Liber Iudith 13, 13)
Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem, et ibi commorantem, et inde huc revertentem, et non permisit me Dominus ancillam suam coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua, in evasione mea, et in liberatione vestra. (Liber Iudith 13, 20)
At hi, qui in urbe Susan cædem exercuerant, tertiodecimo et quartodecimo die ejusdem mensis in cæde versati sunt: quintodecimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eumdem diem constituerunt solemnem epularum atque lætitiæ. (Liber Esther 9, 18)
et filios altissimi et maximi semperque viventis Dei, cujus beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum, et usque hodie custoditur. (Liber Esther 16, 16)
Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. (Liber Iob 10, 12)
Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui, (Liber Iob 22, 15)
Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. (Liber Iob 23, 11)
Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me? (Liber Iob 29, 2)
Posuit in nervo pedes meos ; custodivit omnes semitas meas. (Liber Iob 33, 11)
Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in æternum. (Liber Psalmorum 11, 8)
Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras. (Liber Psalmorum 16, 4)
A resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me (Liber Psalmorum 16, 8)