Znaleziono 1263 Wyniki dla: Terra Sancta
Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra ; et nomen fratris ejus Jectan. (Liber I Paralipomenon 1, 19)
Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor: et nomen civitatis ejus, Denaba. (Liber I Paralipomenon 1, 43)
Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. (Liber I Paralipomenon 1, 45)
Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab: et nomen civitatis ejus Avith. (Liber I Paralipomenon 1, 46)
Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad. (Liber I Paralipomenon 2, 22)
Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad. (Liber I Paralipomenon 5, 9)
Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha: (Liber I Paralipomenon 5, 11)
Dederunt igitur eis Hebron in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum: (Liber I Paralipomenon 6, 55)
Ipse Dominus Deus noster: in universa terra judicia ejus. (Liber I Paralipomenon 16, 14)
Cantate Domino omnis terra ; annuntiate ex die in diem salutare ejus: (Liber I Paralipomenon 16, 23)
Commoveatur a facie ejus omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem. (Liber I Paralipomenon 16, 30)
Lætentur cæli, et exsultet terra, et dicant in nationibus: Dominus regnavit. (Liber I Paralipomenon 16, 31)