Mosaico decorativo

Znaleziono 1179 Wyniki dla: Terra Recuperatione

  • cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis. (Liber Deuteronomii 6, 13)

  • ut cum comederis, et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi. (Liber Deuteronomii 8, 10)

  • elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis, (Liber Deuteronomii 8, 14)

  • Inde venerunt in Gadgad: de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium. (Liber Deuteronomii 10, 7)

  • En Domini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra, et omnia quæ in ea sunt: (Liber Deuteronomii 10, 14)

  • Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti. (Liber Deuteronomii 10, 19)

  • et Dathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben: quos aperto ore suo terra absorbuit, cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israël. (Liber Deuteronomii 11, 6)

  • Terra enim, ad quam ingrederis possidendam, non est sicut terra Ægypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum morem aquæ ducuntur irriguæ: (Liber Deuteronomii 11, 10)

  • iratusque Dominus claudat cælum, et pluviæ non descendant, nec terra det germen suum, pereatisque velociter de terra optima, quam Dominus daturus est vobis. (Liber Deuteronomii 11, 17)

  • ut multiplicentur dies tui, et filiorum tuorum in terra, quam juravit Dominus patribus tuis, ut daret eis quamdiu cælum imminet terræ. (Liber Deuteronomii 11, 21)

  • qui sunt trans Jordanem, post viam quæ vergit ad solis occubitum in terra Chananæi, qui habitat in campestribus contra Galgalam, quæ est juxta vallem tendentem et intrantem procul. (Liber Deuteronomii 11, 30)

  • Hæc sunt præcepta atque judicia, quæ facere debetis in terra, quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi, ut possideas eam cunctis diebus, quibus super humum gradieris. (Liber Deuteronomii 12, 1)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina