Znaleziono 216 Wyniki dla: Tempus

  • Sed post triennii tempus, cognovit Judas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portam Tripolis ascendisse ad loca opportuna, (Liber II Maccabaeorum 14, 1)

  • Tempus autem opportunum dementiæ suæ nactus, convocatus a Demetrio ad consilium, et interrogatus quibus rebus et consiliis Judæi niterentur, (Liber II Maccabaeorum 14, 5)

  • Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cælo. (Liber Ecclesiastes 3, 1)

  • Tempus nascendi, et tempus moriendi ; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est. (Liber Ecclesiastes 3, 2)

  • Tempus occidendi, et tempus sanandi ; tempus destruendi, et tempus ædificandi. (Liber Ecclesiastes 3, 3)

  • Tempus flendi, et tempus ridendi ; tempus plangendi, et tempus saltandi. (Liber Ecclesiastes 3, 4)

  • Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. (Liber Ecclesiastes 3, 5)

  • Tempus acquirendi, et tempus perdendi ; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi. (Liber Ecclesiastes 3, 6)

  • Tempus scindendi, et tempus consuendi ; tempus tacendi, et tempus loquendi. (Liber Ecclesiastes 3, 7)

  • Tempus dilectionis, et tempus odii ; tempus belli, et tempus pacis. (Liber Ecclesiastes 3, 8)

  • et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit. (Liber Ecclesiastes 3, 17)

  • Qui custodit præceptum non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit. (Liber Ecclesiastes 8, 5)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina