Znaleziono 406 Wyniki dla: Tempore
Salus autem justorum a Domino ; et protector eorum in tempore tribulationis. (Liber Psalmorum 36, 39)
Ne projicias me in tempore senectutis ; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. (Liber Psalmorum 70, 9)
Omnia a te expectant ut des illis escam in tempore. (Liber Psalmorum 103, 27)
Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore. (Liber Psalmorum 105, 3)
Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore. (Liber Psalmorum 118, 20)
Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. (Liber Psalmorum 144, 15)
sed et virum, quem rex Antiochus miserat, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore, et aram destruxit: (Liber I Maccabaeorum 2, 25)
Joseph in tempore angustiæ suæ custodivit mandatum, et factus est dominus Ægypti. (Liber I Maccabaeorum 2, 53)
Et ædificaverunt in tempore illo montem Sion, et per circuitum muros altos et turres firmas, nequando venirent gentes, et conculcarent eum sicut antea fecerunt. (Liber I Maccabaeorum 4, 60)
Et suscepit Jonathas tempore illo principatum, et surrexit loco Judæ fratris sui. (Liber I Maccabaeorum 9, 31)
In tempore illo percussus est Alcimus: et impedita sunt opera illius, et occlusum est os ejus, et dissolutus est paralysi, nec ultra potuit loqui verbum, et mandare de domo sua. (Liber I Maccabaeorum 9, 55)
Et mortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno. (Liber I Maccabaeorum 9, 56)
