Znaleziono 3081 Wyniki dla: Sun
Quotiescumque autem præter ipsum Deum suum, alterum coluerunt, dati sunt in prædam, et in gladium, et in opprobrium. (Liber Iudith 5, 18)
Nam et ante hos annos cum recessissent a via quam dederat illis Deus ut ambularent in ea, exterminati sunt præliis a multis nationibus, et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam. (Liber Iudith 5, 22)
Nuper autem reversi ad Dominum Deum suum, ex dispersione qua dispersi fuerant, adunati sunt, et ascenderunt montana hæc omnia, et iterum possident Jerusalem, ubi sunt sancta eorum. (Liber Iudith 5, 23)
Et factum est, cum cessasset loqui Achior verba hæc, irati sunt omnes magnates Holofernis, et cogitabant interficere eum, dicentes ad alterutrum: (Liber Iudith 5, 26)
Et accipientes eum servi Holofernis, profecti sunt per campestria: sed cum appropinquassent ad montana, exierunt contra eos fundibularii. (Liber Iudith 6, 8)
Illi autem divertentes a latere montis, ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus, et sic vinctum restibus dimiserunt eum, et reversi sunt ad dominum suum. (Liber Iudith 6, 9)
Porro filii Israël descendentes de Bethulia, venerunt ad eum: quem solventes, duxerunt ad Bethuliam, atque in medium populi illum statuentes, percunctati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent. (Liber Iudith 6, 10)
Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt Achior, (Liber Iudith 6, 16)
Et nunc congregate universos qui in civitate sunt, ut sponte tradamus nos omnes populo Holofernis. (Liber Iudith 7, 15)
pro quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam, et in confusionem inimicis suis: nos autem alterum deum nescimus præter ipsum. (Liber Iudith 8, 19)
Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint quia tentati sunt patres nostri, ut probarentur si vere colerent Deum suum. (Liber Iudith 8, 21)
exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt. (Liber Iudith 8, 25)